caderno dun rencoroso enfermo de cinefilia
Inicio > Historias > Monte Galo
> Monte Galo <

Como ben saben os que a coñecen, o mellor da Feira do Libro da Coruña son as cervexas de despois. Onte Ramón Núñez Centella asinaba exemplares do seu libro Esta es mi gente, e Anxo Lugilde presentaba O voto emigrante coa colaboración de Víctor Freixanes, Bieito Rubido e o mellor columnista a esta beira do telón de grelos. Ao finalizar ambos actos fomos tomarlle algo primeiro á taberna O'Secreto e logo ao imprescindíbel Nova Pataca. Ademais de Polanco e Cebrián, por alí andaron tamén Marcos Pérez, o robot de Google coñecido polo alias "mourullo", o torrencial Josito e o sempre ocorrente Páter. Foi este último quen nos deu máis pistas sobre algo que xa fora apuntado como comentario hai uns días no meu blog, e que creo que merece ser citado en post aparte. Perto da Coruña atópase o coñecido Monte Xalo, en teoría o nome galego dunha zona que moitos denominan "Monte Jalo" (e poño o "j" adrede para despistar). Quen conta a historia di que hai pouco caeron nas súas mans uns documentos medievais nos que se fala dunha "vila de Barcena", que podería ser a actual Barcia, situada baixo o "montem Gallum", é dicir, o "monte Galo". Pronunciado con gheada, o "ghalo". Así pois, o topónimo Xalo sería unha hipergaleguización absurda feita a partir dun nome que en orixe xa era galego.

Vexamos os documentos. Aquí está un deles:

Data: 978 Procedencia: LU.Samos
Edición: LUCAS ÁLVAREZ, M., El tumbo de San Julián de Samos.
Nº Documento: 0132 Páxina: 288-290
Outorgante: Particular Soporte: Códice ou fragmento de códice Unidade arquivística: Tbo.Samos Nº Folios: 055v-056r

domnis invictissimis ac triumphatoribus sanctisque martiribus sanctorum Iuliani et Basilisse, seu et sancte Marie semper virginis, necnon et sancte Eufemie virginis et comitum eius sive et omnium apostolorum et sanctorum ceterorum, quorum basilica fundata est in loco predicto Samanos, territorio Gallecie, discurrente rivulo Sarria, sub aula lucensi. ego exiguus famulus vester Ermegildus cognomento Menendus et coniux mea Eldonza, dum essemus in uno coniugio per annos plurimos, habuimus inter nos dotem eo quod non habuimus filios qui possedissent nostras ganantias, sic villas quomodo et servos et ancillas, aurum et argentum, sive et ecclesias vel omnia nostra bona que ad prestitum hominis sunt, ut habuissemus \eum/ in vita nostra et post obitum nostrum reliquissemus omnia nostra bona post partem monasterii Samanos, sicut lex gotica docet, et in libro IIIIo, titulo IIo, capitulo XXo, ubi dicit: ut qui filios non relinquit faciendi de rebus suis quod voluerit habeat potestatem; et in libro Vo, titulo IIo, capitulo IIIIo, similiter dicit: si maritus mulieri de quibuscumque aut de quantocumque donationem voluerit facere, liberam habeat potestatem. secundum hoc mihi cartam fecit, ut fecissem de illis villis quomodo et de illis ecclesiis, necnon et de omni creatione nostra quomodo in bene facto resonat que mea est voluntas. obinde nos iam dicti Ermegildus et Eldonza, cum peccatorum nostrorum mole depressi, in spe fiduciaque sanctorum respiramus, ut per vos sanctos Dei reconciliari mereamur, offerimus ad ipsum locum sepe dictum Samanos villas prenominatas que sunt in valle Sarrie, que fuerunt de parentibus nostris vel de aviis et bisaviis nostris, et que nos potuimus prolificare, id est: villa Varzena ubi monasterium nostrum fundavimus et cum Dei adiutorio de nostris rebus ditavimus cum omnibus adiunctionibus suis quomodo illum obtinuimus in iure nostro et quomodo in illa dote resonat, ipsa villa et monasterium in omnique giro; villa de Severi et ecclesia sancte Marine que fuit de avo nostro domno Ariano et fuit fundata in nostra hereditate et de nostris hominibus propriis; et villa Aliarici quam nobis dedit Menendus et filii sui pro nostro renovo; et villa Ferrarios cum omnibus adiunctionibus suis; et villa Loserii cum omnibus adiunctionibus suis; villa Aqualevata cum omnibus adiunctionibus suis; villa vocabulo Varzenella cum omnibus adiunctionibus suis et altera de Senderigo ubi dicunt Lama ipsa hereditate ab integro; villa vocata Villare ab integro et ecclesia sancti Salvatoris de Froian quam fundavit noster homo in sua hereditate propria et fuit tradito de avo nostro domno Ariano, sic et progenies nostra de nobis metipsis et permanserunt in iure nostro; et ecclesia sancti Pelagii ripa fluvio Sarambelo, quam fundavit frater Belleccus noster homo proprius et concessit nobis ille et filius suus Tannitus. istas villas secundum quod in testamento resonat ab integro concedimus eas; et in valle Nemitus ecclesia sancti Vincentii, villa vocabulo Armenia, et sancto Iuliano ad mare et villa Ventuosa et villa Maurelli. istas ecclesias et istas villas cum omnibus adiunctionibus et prestationibus suis, sive et villa de Untia cum omnibus aiacentiis suis ab integro post partem ipsius monasterii Samanos; et alias villas de Nemitus et de Montanos et de Prutios, villa de Verinus et de sancta Eolalia, sive et in Trasancos villa in valle Donnius, quam testavit tia nostra domna Gonza ad monasterium sancti Salvatoris de Varzena, sive et ecclesiam sancti Martini, villa vocabulo Collantes, ubi nos ipsam ecclesiam fabricavimus et ex nostris rebus propriis et villis nostris ditavimus, id est: villa in valle Summio, villa vocabulo Varzena sub eodem monte Gallo ripa fluvio Manizes, et ecclesia sancti Petri qui est latere Mandeo cum sua villa de Caretuma, que tenuit de iure nostro Itila et Iohanes et tradimus illam ad Collantes, que est territorio Nemdos sub eo monte Spelunca, ripa fluvio Mandeo; et alia villa vocabulo Ripa cum integritate sua concedimus ad ipsam ecclesiam de Collantes quantum in dote vel testamento resonat, id est, de aqua de Mandeo usque ad aqua de Menueti, quantum ipsas aquas ambas concludunt et pater noster Odarius et eius coniux domna Iusta ibi obtinuerunt, et nos cum Dei adiutorio ibi ganavimus usque ad obitum nostrum. obinde ego Menendus Roderici et coniux mea Eldonza sana mente integroque consilio et propria nobis accessit voluntas et metus inferni et extrema dies magni iuditii concedimus omnia nostra bona, sic villas quomodo et mancipios, aurum et argentum, vel ganatum sive et ipsum monasterium Varzena cum omnibus adiunctionibus suis, quomodo iam sursum resonat in isto testamento. offerimus omnia ista iam dicta ad ipsum monasterium Samanos pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum vel omnis genealogie nostre, ut sint subsidium fratrum vel monacorum qui in vita sancta ibi fuerint habitantes usque in finem, et ipsi principes vel pontifices qui hec facta firmaverint vel adiutorio prelegerint similem mercedem accipiant ante Dei clementiam. quam ob rem quilibet homo ex posteris nostris in subsequentibus temporibus, tam ex clericis quam ex laicis, vel cuiuspiam homo assertionis contra hanc scripturam testamenti ad irrumpendum venire temptaverit, in primis sit exconmunicatus a corpore et sanguine domini nostri Ihesu Christi, et careat ambobus luminibus a fronte, et cum Iuda traditore luat penas in inferno; et insuper conferat pro temporali pena auri libras binas, et hec series testamenti firmum habeat robur secula cuncta. facta scriptura testamenti de Varzena et de adiunctionibus vel mancipiis ad monasterium Samanos et vobis Vo kalendas marcii. era XVIa post Ma. ego Ermegildus cognomento Menendus Roderici et coniux mea Eldonza in hoc testamento quod fieri elegimus manus nostras roboramus. regnante principe glorioso Ranemiro et confirmante.; Didacus Roderici conf.; Odarius Menendi conf.; Guterrus Guterriz conf.; Alvitus abba conf.; Tanitus abba conf.; Flazentius abba conf., Martinus testis., Suerius testis., Adala testis.

E aquí o outro:

Data: 1112 Procedencia: C.Santiago
Edición: LÓPEZ FERREIRO, A., Historia de la Santa Iglesia de Santiago de Compostela.
Nº Documento: 0028 Páxina: 081-083
Outorgante: Real Soporte: Códice ou fragmento de códice Unidade arquivística: Tbo.C Nº Folios: 118v

ego Vrraca totius Yspanie regina simul cum filio meo dno. Alfonso. facio kartam uobis comiti dno. Petro Froylaz. et uxori uestre comitisse dne. Maiori Roderici de Varzena per suos coutos uidelicet per illam aquam de Dozon et per aquam de Deza. et per aquam de Arciego et per terminos de Cusanca et de quantum habet Uarcena extra illum cautum scilicet in Deza et in Camba et in Castella et in Cusanca. et in Montes et in Salnes. et de toto suo directo tam de ominibus quam de hereditatibus et de ecclesiis et de testacionibus per ubicumque potueritis inuenire. et in terra de Trasancos do uobis Scm. Saturninum que est in Ripagauia per suos cautos cum suis hereditatibus et suis hominibus et ecclesiis et cum quantum ad me pertinez. et in terra de Nendos do etiam uobis illum castellum de Leyro cum suis hominibus et cum suo karitele. et alias hereditates quas. ibi inuenire potueritis per terminus de Spelunca et per Rama Longa et per terminos de Montanos et Pergalo et inde per terminos de Faro et per illam Carreriam de Singraes usque in Merum et inde quo modo currit et ferit in mare et de alia parte per illam aquam de Iuncarias usque in mare. dono et concedo ego iam dicta regina dna. Urraca a supra scriptis comiti dno. Petro et comitisse dne. Maiori illas superius nominatas uillas et ecclesias et castellum sicut iam dixi ab omni inte(g)ritate, ideo quod pater meus rex dns. Alfonsus uos criauit et nutriuit. et pro fideli seruitio uestro quod de vobis cognoui usque in hunc diem et quod criastis et nutristis filium meum regem dnm. Alfonsum, habeatis eas pro hereditate uos et filii uestri et omnis posteritas uestra. et in uita et in morte faciatis totam uestram uoluntatem inde. et si aliquis homo etc.... facta carta. sub era .I.C.L. et qt. maii. eo tempore Gutier Fernandiz maiordomus in Curia regine conf. comes Rodericus eo tempore in Castella cf. comes Petrus Ansuriz in Saldania cf. et comes Froyla Didaz in Aquilar cf. et comes Guter Uermiz in Monte Nigro cf. Nunio minduniensis ecclesie electus cf. Petrus lucensis episcopus cf. Didacus auriensis eps. cf. abbas de Cellanoua cf. Afonsus tudensis eps. cf. Petrus abbas Antealtaris cf. Nunio Pelagii senior de Monteroso cf. Rudericus Uelaz senior de Sarra cf. Alfonsus Muniz dominans in Lymia cf. Veremundus Petri dominans in Alua cf. Johannes Martini maiorinus regine cf. Pelagius Vermaniz cf. Johannes Vistruariz cf. Pelagius Martini cf. Stephanus mgr. cf. Didacus ecclesie Sci. Jacobi eps. cf. XI. anno sui pontificatus. Petrus prior canonie Sci. Jacobi, cf. Pelagius Sci. Jacobi iudex cf. Petrus Astruariz cf. Petrus ecclesie Sci. Jacobi iudex cf. Oduarius Sci. Jacobi archidcns. cf. de Compostella Etita Petri cf. Martinus ecclesie Sci. Jacobi canonicus. et eo tempore in Curia regine dne. Urrace cancellarius quod per commendamentum regine scripsit.

Neste caso, o Pergalo debe interpretarse máis ben como "per Galo", que ten máis lóxica. Curioso, non lles parece? Reivindicamos o nome "Monte Galo"?

2007-08-03, 18:46 | 0 comentarios

Referencias (TrackBacks)

URL de trackback de esta historia http://pawley.blogalia.com//trackbacks/51302

Comentarios

Nombre
Correo-e
URL
Dirección IP: 54.198.52.8 (b2f138890d)
Comentario









os arquivos estranhos




correo:diasestranhos()gmail.com

O sistema de comentarios está á disposición dos lectores de "signos de vida" (antes "días estranhos") exclusivamente para a publicación de opinións e comentarios relacionados co contido deste blog. Calquera texto publicado por medio do referido sistema non reflicte necesariamente a opinión do autor deste blog. As opinións e informacións publicadas no sistema de comentarios son de autoría e responsabilidade integral dos leitores que del fixeran uso. O autor deste blog resérvase o dereito de suprimir os comentarios e textos que considere ofensivos, difamatorios, calumniosos, preconceitosos ou de algunha forma perxudiciais a terceiros. Textos de carácter promocional ou inseridos no sistema sen a debida identificación do autor (nome completo e enderezo válido de e-mail) tamén poderán ser eliminados.


Licenza de 
Creative Commons
Esta obra está baixo unha licenza Recoñecemento-NonComercial-CompartirIgual 2.5 de Creative Commons. Blogalia

Blogalia

(c) Martin Pawley